VERJUGODUMNUS

VERJUGODUMNUS
VERJUGODUMNUS
Numen a Gallis olim cultum, memoratur in veter. Inscript. haud pridem detecta in Aede Monasterii SS. Achii et Acheoli, Ordinis Canonicorum Regularium S. Augustini, ad Ambianum, in Gallia, quae sic habet: PRO SALUTE ET VICTORIA EXX G APOLLINI ET VER IUGODUMNO TRIBUNALIA DVA SETUBOGIUS ESUGGI F. D. S. D. Ubi Apollini adiungitur: quibus ambobus Setubogius hic tribunalia duo seu stylobatas, in quibus utriusque Idoli statuae consistebant, erexit. Unde συννάους quidem illos, non tamen συμβώμους seu συνθρόνους fuisle, quippe erectis in uno eodemque templo binis tribunalibus, colligit Car. du Fresne, qui Inscriptionem hanc eruit, primusque Numen hoc πατρῷον seu locale Gallorum, cuius non alia exstat memoria, in lucem protraxit, Dissert, de Inferioris aevi Numism. num.
54.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”